monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 22, 1
Est etiam vetus argumentum, non modo de Calendarum, verum et de quorumlibet inter Calendas dierum luna vel feria dignoscenda repertum, aliquanto quidem gravius ad discendum, sed maiorum tamen nobis auctoritate contraditum, atque ideo minoribus nostra aeque solertia tradendum. Si ergo vis scire hoc vel illo die quota sit luna, computa dies a principio mensis Ianuarii usque in diem de quo inquiris, et cum scieris, adde aetatem lunae quae fuit in Calendis Ianuariis; partire omnia per LIX, et si amplius XXX remanserint, tolle triginta, et quod superest ipsa est luna diei quam quaeris.